HISTORIA LIBRI II MACHABEORUM

CAPUT XXVI: De offensa Herodis in filios

Post haec redierunt a studio filii ejus, et erat Alexander acerrimus perorator. Quorum unus Aristobulus filiam Salomae amitae suae duxit in uxorem; Alter filiam regis Cappadociae. Jamque licentius cum patre de successione regni disceptabant. Ob hoc pater offensus Antipatrem illis praeponere satagebat. In testamento quoque jam aperte declaratus fuerat successor. Proinde praedicti fratres de morte patris occulte tractabant. Quod praesentiens pater a se eos rejecit. Hi vero Romam navigaverunt, ut patris injuriam deferrent ad Caesarem. Incidenter adjectae praemissis historiographis libris Bibliae a diversis temporum scriptoribus sumptae historiae, felicem hic finem sumunt